- HUNNISCUM
- HUNNISCUMin Ep.Caroli Mag. ad Offam Merciorum Rege apud Auctorem Vitarum Abbatum S. Albani: Vestrae quoque dilectioni unum baltheum et unum gladium, hunniscum, et duo pallia serica duximus destinanda; Watsio est adiectivum gladii: C. vero du Fresne aulaeum sic dictum, quod apud Hunnos texeretur, idemque cum eo, quod ἀμφιθυρον Ο῾υννικὸν dicitur, in Ep. Chosrois, apud Theophylact. Simocatt. l. 5. c. 14. Euagr. l. 6. c. 20. et Nicephor. Callisti. Sunt autem ἀμφίθυρα vela, quibus ianuae cancellatae obducebantur, quasi ἄμφια θυρῶν, uti innuit idem C. du Fresne Descript. Aedis Sophianae n. 72. Neque aliud est Coopertorium Sarmaticum quo altare Dominicum cum oblationibus tegebatur, apud Gregor. Turon. de Vita Patrum c. 8. Id. in Gloss. Neque vero id solum Huniscum, quod ad Hunnis, sed et ipsi Hunni Hunnisci dicti sunt, uti Daci Dacisci, Falesii Falesisci et contracte Falisci etc. ὑποκοριςτικῶς, uti nomina gentium apud Vett. plerumque concipi solebant. Salmas. ad Solin. p. 60.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.